라틴어 문장 검색

postremo omnia, qua visus erat, constrata telis armis cadaueribus, et inter ea humus infecta sanguine.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장18)
Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum praetorem Vtica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장1)
Non enim inquinati sumus, sed infecti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:3)
caede respersam viri atque obsoletam sanguine hoc dextram ablue.
(세네카, 아가멤논 17:46)
Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 10:10)
ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 16:17)
Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:7)
M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 8:9)
Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ?
(세네카, 행복론, Liber VI 40:2)
altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.
(세네카, 행복론, Liber VII 101:3)
fuerit moderatus et clemens, nempe post mare Actiacum Romano cruore infectum, nempe post fractas in Sicilia classes et suas et alienas, nempe post Peru- sinas aras et proscriptiones.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:4)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
faciet enim te asperum paenitentia operis infecti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:2)
nunc, nunc, cruentae regis Aegypti nurus, adeste multo sanguine infectae manus.
(세네카, Hercules Furens 7:22)
et forte, nulla nube respersus iubar, laxabat ardens fervidum Titan diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION