라틴어 문장 검색

Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)
Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.6)
Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.24)
Consilium uideri uolt infelicitatem furti sui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.28)
nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 83)
quae si forte bonas ad pacem verterit auris, possum inimicitias tunc ego ferre Iovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 138)
inimicitias indictas honeste exercet, tarde credit, celeriter deponit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:5)
Nulla homini maior poena est quam infelicitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 419)
Apparatus etiam ex ea parte consortes, qua ad scaenam a templis et aris et illa infelicitate turis et sanguinis inter tibias et tubas itur duobus inquinatissimis arbitris funerum et sacrorum, dissignatore et haruspice.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:2)
de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:12)
non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:14)
Siquidem totam illam prouinciam, iuxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera iustitiae, ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in ciuitate Domnoc;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.14)
qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.3)
et si propter inimicitias memorati regis in patria siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit ministerio cohiberi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII.3)
Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION