라틴어 문장 검색

Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad petram. ?Selah.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장13)
Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장34)
contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장2)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장45)
at quisquis inhabitare eam uelle desierit pariter desinit etiam mereri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:8)
Huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:9)
Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:1)
Moyses educit aquas de petra durissima.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM272)
Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:4)
deinde inferior, quatenus videtur inhabitari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 11:2)
Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장1)
Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 3:1)
quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION