라틴어 문장 검색

Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 124:4)
quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !
(세네카, 행복론, Liber VI 124:5)
Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet ;
(세네카, 행복론, Liber VII 128:2)
Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:3)
Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:3)
nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo inhumana duritia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:4)
Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris exsiccem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 21:1)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
sic serpentium venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt, cum illos frequens morsus exhausit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 105:3)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
" Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:1)
Quanto melius est initia ipsa perspicere quam levia sint, quam innoxia!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:1)
Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 46:1)
Ferrum istud, etiam civili bello purum et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas :
(세네카, De Providentia, book 1 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION