라틴어 문장 검색

Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:7)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
(불가타 성경, 바룩서, 4장53)
Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장9)
Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장35)
Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장48)
ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장17)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장28)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Trigguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper auaritia uexabat obiecta periculis auctoritate protexi!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:1)
Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:22)
Iniusta uice colla nocentes .
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 33:1)
Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:1)
Quam tibi fecimus iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:4)
suarum securus tuis ingemescit iniuriis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION