라틴어 문장 검색

librario una syllaba excidit
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 18:8)
Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 11:1)
Et haec suasoria insignita est dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractu aut adiectione syllabae facit sensum:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:9)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
spondam daturus et subinde versui, modo in priore parte, nunc in extima anapaestus, ipse quamquam et absolutius pronuntietur, cum secuta tertia geminae brevique longa adhaeret syllaba.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:10)
Nunc per undenas equitare suetus syllabas lusi celer atque metro Sapphico creber cecini, citato rarus iambo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:12)
Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.19)
cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 333)
quem quidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo, nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas, quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 225)
Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 9:2)
sic igitur ' egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco 'egregi, 'non 'egregie,' rectius dicetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:3)
aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:2)
Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et 'ebrius' et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae ' us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 4:1)
ilionea paenultimam huius nominis syllabam natura brevem licentia, qua in nominibus propriis omnes syllabae vocales possunt esse communes, produxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6111)

SEARCH

MENU NAVIGATION