라틴어 문장 검색

Immo quod ad artes pertinent, altius praescripsisse 2 debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino avocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:10)
Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur, quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 2:1)
Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:1)
"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera, mittit et accipias munera parua rogat, teque suis iurat caram magis esse medullis, siue sibi coniunx siue futura soror;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 111)
At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 256)
Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 258)
Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장9)
ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장13)
non etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit, muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit speciem, inbitur his signis esse tenuis et summa salubritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장7)
Πειθω` quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult], ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION