라틴어 문장 검색

"Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, divinosque lacus, et Averna sonantia silvis, insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:1)
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:7)
finitimas in bella feram rumoribus urbes accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:5)
sed furor ardentem caedisque insana cupido egit in adversos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:3)
insani feriant sine litora fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS33)
Nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.40)
Proluit insano contorquens vertice silvas fluviorum rex Eridanus camposque per omnis cum stabulis armenta tulit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:7)
nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:11)
fertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undique desectam et insani leonis vim stomacho adposuisse nostro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 163)
ille Notis actus ad Oricum post insana Caprae sidera frigidas noctis non sine multis insomnis lacrimis agit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 72)
O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)
parcus ob heredis curam nimiumque severus adsidet insano, potare et spargere flores incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 57)
insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 66)
si interdicta petes, vallo circumdata - nam te hoc facit insanum - , multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:18)
siquis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION