라틴어 문장 검색

unde neque tuum nec Disarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:3)
Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:2)
Ad haec Praetextatus renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:1)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:1)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς, in qua, cum de multo Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:1)
Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 7:1)
Numquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Virgilium, cum Dido sua rem divinam pro nuptiis faceret?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:2)
sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:2)
et, ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccharia ex persona parasiti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 1:2)
Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων, cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 5:3)
Huius rei idoneus adsertor est Suevius, vir longe doctissimus, in idyllio quod inscribitur Moretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 11:1)
Inter haec Praetextatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:1)
Et Praetextatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION