라틴어 문장 검색

Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur aquae pinguedine alimoniam igni subministrante.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 24:1)
Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:2)
iam abscedet, simul ac molam et vinum insperseris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:8)
iam abscedet, simul ac molam et vinum insperseris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:8)
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:1)
ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:3)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 2:2)
oleumque nescientes adipesque glutinosos utero tumente fundant opobalsamum lucernae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION