라틴어 문장 검색

haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est, immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 142)
M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문1)
siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 38:2)
propter quod plures invenias, qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:7)
verum et orator etiamsi raro non tamen nunquam probabit dialectice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:8)
ex quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu solam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 10:2)
his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:1)
nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:2)
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:2)
denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 346:2)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)
adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:2)
totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:1)
dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:3)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION