라틴어 문장 검색

Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장21)
Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장17)
eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장9)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장6)
Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장23)
gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장31)
ignis uero omnem refugit sectionem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:17)
Quod uero quis optandum esse iudicat petit, refugit uero quod aestimat esse fugiendum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:7)
Item, si mundus esset aeternus, tunc motus infinitus esset pertransitus et infinitum tempus, quia, si mundus esset aeternus, tunc tempus praecedens hoc instans esset infinitum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 11:1)
Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent, illorum equites refugiebant.
(카이사르, 아프리카 전기 14:4)
qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere, hostis magis magisque instare.
(카이사르, 아프리카 전기 15:3)
cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:3)
Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant.
(카이사르, 아프리카 전기 69:4)
Labienus circiter CCC amissis, multis vulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:6)
Ita refugerunt ad Caesarem.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION