라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
in epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 6:5)
omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:7)
filia et tot nobiles iuvenes adulterio velut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant Paulusque et iterum timenda eum Antonio mulier.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:5)
Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique naturam veri avidus insurgit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 140:3)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
Non vides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 6:3)
In tanta rerum susum ac deorsum euntium versatione si non quicquid fieri potest pro futuro habes, das in te vires rebus adversis, quas infregit quisquis prior vidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 108:4)
Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat, ingeminat ictus, domitus infregit minas et cuncta lassus capita summisit canis antroque toto cessit, extimuit sedens uterque solio dominus et duci iubet;
(세네카, Hercules Furens 12:21)
durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor - unde nunc fulmen mihi?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:47)
latebram rebus occultis negans hostile valido robore insurgit latus septemque venas tendit;
(세네카, 오이디푸스 5:23)
contra feroci gustus insurgens minax vultu nec ora mutat et magnum intonat:
(세네카, 파이드라 15:28)
Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:2)
Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION