라틴어 문장 검색

ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis - nam eo quoque iam favor Persei venerat - orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 153:1)
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 22)
ego illum fame, ego illum siti, maledictis, malefactis amatorem ulciscar, ego pol illum probe incommodis dictis angam, faciam uti proinde ut est dignus vitam colat, cheruntis pabulum, flagiti persequentem stabulum nequitiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 19)
intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 131)
neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit.
(세네카, 행복론, Liber IV 81:3)
qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION