라틴어 문장 검색

aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:4)
intempestiuum erat.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 31:21)
Quid me intempestiuae proditis lacrimae?
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 4:4)
illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 1:5)
Cui magis stimulos addimus ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:3)
quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit.
(세네카, 행복론, Liber II 59:4)
Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere :
(세네카, 행복론, Liber III 166:3)
Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt et nihil se debere testantur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 192:3)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:2)
Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:4)
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)
itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION