라틴어 문장 검색

Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 285:2)
igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu censores alii vitio creati non gesserunt magistratum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 286:1)
Servilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti, ne rem agerent bello impediti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 322:3)
inter dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 410:1)
censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 8:1)
quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 176:1)
in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:1)
temptatum domi per dictatorem ut ambo patricii consules crearentur rem ad interregnum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 218:1)
creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 220:1)
ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 224:1)
nec variatum comitiis est, quin cum Manlio Naevio censor Marcius crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:1)
et res haud ulla insigni ad causa ad interregnum redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 295:2)
ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque vellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura - divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION