라틴어 문장 검색

Sunt etiam, qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogationem, per comparationem, infitiationem, , admirationem, et cetera huiusmodi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:7)
et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 36:2)
aliter pro Caelio ficta interrogatione:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:1)
sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:1)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:3)
Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 252:2)
nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:2)
scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad , calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:2)
Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 5:1)
perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:3)
Haec vox significat voluntariam relationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 10:2)
Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 9:9)
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:1)
" Haec interrogatio vides ubi obrepat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION