라틴어 문장 검색

Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 11:2)
illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 18:2)
Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:2)
Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:2)
non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:5)
Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:2)
Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:3)
Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 15:4)
sulcata, vibrant aequora et latera increpant dirimuntque canae caerulum spumae mare.
(세네카, 아가멤논 10:10)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et vices servat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 25:4)
Beneficia sua interrumpit, non rescindit :
(세네카, 행복론, Liber VI 5:3)
Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:1)
Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:2)
" Non est interrupta eius vita nec umquam se annis casus intericit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION