라틴어 문장 검색

nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:24)
Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum, procursu vegetum, introeuntibus obvium et maiestate numinis venerabile:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:2)
"Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:88)
"Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium."
(아풀레이우스, 변신, 5권6)
"hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis, ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut em molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:151)
tunc mulier callida et ad huius- modi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:6)
mimi solent cameras vestras introire,
(ARCHIPOETA, IV99)
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 5:1)
Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 14:1)
Introivit provinciae praeses et cum eo pater;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 4:1)
Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:1)
ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:2)
Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 29:2)
Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo libro quae in bello gesta sint non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION