라틴어 문장 검색

senatui ac populo Carthaginiensi, si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 293:1)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 572:1)
ne quid inviolatum relinqueret, templa deum, quae pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 296:1)
qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 425:2)
dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 114:1)
nullisne meritis suis, nullis vestris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri pervenient ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 674:2)
ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci dolorem continebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 24:1)
recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxime, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 265:1)
si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 279:1)
cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viae, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 326:1)
Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 340:1)
sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 356:1)
patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 501:1)
permisso utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION