라틴어 문장 검색

haec cogitantem fore beatum, praesertim cum et ante perceptis bonis contentus esset nec mortem nec deos extimesceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 38:3)
hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse extimescendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:8)
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
Dolorem vero sapiens extimescet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:3)
quis non paupertatem extimescit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:3)
intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:1)
Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia quid relinquitur quod extimescendum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 105:11)
Neque est quod curiosum aliquem extimescas:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:20)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
Opes invisae merito sunt forti viro, Quia dives arca veram laudem intercipit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Malas esse divitias.1)
Est gloriosus sane convictus deum, Sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.9)
Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION