라틴어 문장 검색

seria, ludicra, verba, iocos, denique quod sumus aut agimus, trina superne regat pietas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum4)
Iocus et Petulantia primi cymbala proiciunt;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1114)
Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum Scortari neque potare;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 239)
Non est flagitium, facere haec adolescentulum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 250)
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 148)
perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 119)
tune hic homines adolescentulos Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 433)
quam ioco Rem voluisti a me tandem quin perfeceris?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2156)
Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 323)
Una in convivio Erat hic quem dico Rhodius adolescentulus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 179)
Antipho Heri aliquot adolescentuli coimus in Piraeeo, In hunc diem ut de symbolis essemus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 42)
Ad nos deductus hodie est adolescentulus, Quem tu videre vero velles, Phaedria.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 458)
tum hoc alterum, Id vero est quod ego mihi puto palmarium Me repperisse, quo modo adolescentulus Meretricum ingenia et mores posset noscere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 47)
Nosse omnia haec salus est adolescentulis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 415)
O infelicem adolescentulum!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 419)

SEARCH

MENU NAVIGATION