라틴어 문장 검색

Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa, id potius credant quod scripturae divinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:2)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 1:1)
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 2:1)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
irasci turpe esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:2)
Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:1)
timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 20:2)
Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 51:4)
Nam cum indignissimum arbitror cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem cui a probis maledicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:2)
Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:4)
Quoniam, inquit, 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 3:1)
Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 11:1)
Quorum posterius pro maledicitone habendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:3)
Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION