라틴어 문장 검색

Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 14:1)
Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:3)
sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 34:3)
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem inritat animi virtutem, effringere ut arta naturae primus portarum claustra cupiret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:2)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:1)
Etiam militis non libertatem tantum sed et temeritatem tulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:1)
Tum ille permotus mihi et irritatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:1)
Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Virgilius temeritatem licentiae non amare, sed ratione certa vim rerum vel nominum eligere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 13:4)
et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis, ut magis inritet hostem in necem suam, qua possit captivitatem vitare, quam ut defendat aliquid.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5083)
vel certe inritant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4292)
his acvit verbis inritavit et instigavit eius insaniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3301)
notandum sane quia id agit, ut ostendat se non per inprudentiam Turnum inclusisse, sed illum per temeritatem sibi minime profutura castra penetrasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7345)

SEARCH

MENU NAVIGATION