라틴어 문장 검색

Certe gloria vana ad propagandam perpetuam memoriam magnopere iuvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:24)
Atqui dum haec de vani gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo quam attribut Tacitus Muciano, omnium quae dixerat feceratque arte quaddam ostentor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:28)
Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:39)
Tandem correptus racionibus his uir ineptus, Sensit in exemplis mulieris tam sapientis, Insciciae quantae tempus censere sit ante, Vanaque sectari, sectandaque non meditari, Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:27)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
UIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem, Alloquitur plane uocis simulamine uanae:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:1)
Sic deluduntur multi, dum uana locuntur, Iure suis culpis, paciendo simillima uulpis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 33:1)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 10장4)
Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;
(불가타 성경, 요나서, 2장9)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장10)
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장11)
Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장8)
et dicitis: "Quid locuti sumus contra te?". Dicitis: "Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
(불가타 성경, 말라키서, 3장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION