라틴어 문장 검색

nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:7)
sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:2)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:1)
Aristoteles vero auctor est vulnera quae ex aereo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari, qui inest, inquit, aeri vis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in vulnere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:2)
Pectore si fratris gladium, iuguloque parentis Condere me iubeas, plenaeque in viscera partu Coniugis, invita peragam tamen omnia dextra;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:55)
parvum sed fessa senectus Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:45)
Sedere Patres censere parati, Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus, Exsiliumque petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:19)
haud, inquit, iugulo se polluet isto Nostra, Metelle, manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:38)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:13)
stant undique nostris Intenti cives iugulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:44)
Primus dux ipse carinae Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto, Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore Digna meo, certaque fide per vulnera nostra Testetur se velle mori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:77)
percussum est pectore ferrum, Et iugulis pressere manum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:90)
luitis iugulo sic arma, potentes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION