라틴어 문장 검색

quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
qui si foret auctor servatorque mali, nunquam post damna salutis peccantumque obitus redivivam ferre medellam vellet et amissos ope restaurare secunda, labi hominis, servare Dei est:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1174)
"adventus eius mille per miracula praenuntiatus ore vatum consono."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1253)
"qui fecit ut vis vocis expressa intimo pulmone et oris torta sub testudine nunc ex palato det repercussos sonos, nunc temperetur dentium de pectine, sitque his agendis lingua plectrum mobile, si mandet idem faucium sic fistulas spirare flatu concinentes consono ut verba in ipsis explicent meatibus, vel exitu oris cymbalis profarier nunc pressa parce labra, nunc hiantia, dubitasne verti posse naturae statum, cui facta forma est, qualis esset primitus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1395)
Continuo accurrit ad me quam longe quidem, Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3123)
tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in uitia non tantum labi pateretur, set ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 13:3)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
Mores puellae non tantum passus es in uitia labi, sed ipse inpulisti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.49)
sit laus, si labi noluit, eius;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum22)
ita cuncti nostrates idemque summates viri optirnarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:2)
socias it Fama per urbes, finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas insilit, haec totis perfundit moenia pinnis Labdaciumque ducem praemissae consona nocti territat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권67)
Sed et plerique vestrum adfectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:4)
Fertur autem, quia adpropinquantes ciuitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:14)
prope dicentem interfatus Romanum non in servitutem inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION