라틴어 문장 검색

Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장17)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)
Pus quoque multum profluens ossis fractis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장23)
At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장29)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장35)
2 Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut vitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco movetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장1)
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero (4.8,9). Si bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장48)
At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장56)
haec enim non nisi osse fracto eveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장2)
At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장6)
Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장9)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장12)
Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION