라틴어 문장 검색

In quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:8)
Ac sic uno flexu modico in pronum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:1)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, ex altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 1:6)
Collocandus autem homo super id scamnum) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:3)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
prona petunt retro fluvii iuga;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:215)
bacchatus per operta tremor Calchedona movit, pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:19)
nec te tam prona monerem, si contra paterere viros:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:139)
labentem patriam sacris ululatibus Attis personat et torvi lacrimis maduere leones.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:183)
qui pendere postquam decidit, implicitus limo cunctantia pronus per vada reptabat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:255)
proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:294)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)
stat circumfusa iuventus nixa hastis pronasque ferox accommodat aures:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:279)

SEARCH

MENU NAVIGATION