라틴어 문장 검색

Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 9:1)
IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 2:1)
Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 14:1)
at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 14:4)
item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:3)
frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 2:2)
Laevius quoque, ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua aeditumum dici videbat qui aedibus praeest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:2)
Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 1:1)
Nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde Tristi, Quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 2:2)
Immo, inquam, potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui '' inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae 'analogia' appellatur, et veterum auctoritates non 'hanc,' sed' hunc frontem' debere dici suadeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 5:1)
'Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 6:1)
' 'Recto' quoque fronte' idem Cato in libro eodem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 6:2)
Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 21:1)
Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 3:1)
Amicitiam atque in frontem promptam gero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION