라틴어 문장 검색

Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:2)
Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 13:1)
— Apicem tamen incita summum Hasta tulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 53:1)
Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 21:1)
Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:1)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum, cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:4)
Si ergo levem pertulerint inpulsum vini, non accipiunt haec mala, sed incitant quibus aetatis ratione iam capti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:3)
Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:2)
se Pompeium secuturum, et ad idem faciendum Brutum incitat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권8)
Sic deflagrare minaces Incassum et vetito passus languescere bello, Substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:18)
Discrimina postquam Adventare ducum, supremaque proelia vidit, Casuram et fati sensit nutare ruinam, Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum Languit, et casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere, Nec Magni sperare sinunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:15)
Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Sunt illic duo tresve, qui revolvant Nostrarum tineas ineptiarum, Sed cum sponsio fabulaeque lassae De Scorpo fuerint et Incitato.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, I10)
Languescit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXIX Mulli vivi2)

SEARCH

MENU NAVIGATION