라틴어 문장 검색

Reliquis omnibus edicto rex veniam largitus est, cuius diplomata sub magno sigillo procurare poterat qui vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:8)
Atque ita vitam eius prioris precibus largitus Perkinum educi fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:8)
utque novis eleemosynis, per manus nostras et aliorum quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:9)
Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)
Hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:31)
Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:7)
Illi igitur status ad imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui ius civitatis facile et libenter largiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:4)
Primum esse in inventione aliqua nova aut privilegio inundationem quandam opum interdum largitur, sicut contigit primo sacchari excoctore in Canariis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:20)
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti, Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum, Pro benefactorum uice simia preteritorum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:8)
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:9)
"Amice, Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:9)
Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:8)
Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장18)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION