라틴어 문장 검색

illa genas et adultum comere crinem, haec monstrare artes et verba infigere, quae nunc plangimus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus53)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
comunt Furor Iraque cristas, frena ministrat equis Pavor armiger, at vigil omni Fama sono vanos rerum succincta tumultus antevolat currum flatuque impulsa gementum alipedum trepidas denso cum murmure plumas excutit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권162)
arma manipli pone ferunt, volucres portis auriga sub ipsis comit equos, et iam inde iugo luctatur Arion.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권19)
At parte ex alia Cadmi Mavortia plebes, maesta ducis furiis nec molli territa fama, quando his vulgatum descendere viribus Argos, tardius illa quidem regis causaque pudore, verum bella movet, nulli destringere ferrum impetus, aut umeros clipeo clausisse paterno dulce nec alipedum iuga comere, qualia belli gaudia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권156)
"o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권221)
sic Martia vellunt signa tubae, nondum ira calet, nec sanguine ferrum inrubuit, primus bellorum comitur ille vultus, honoris opus 2:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권79)
abiecere madentes, sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit, nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam compsit adornavitque iubam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권87)
"hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권388)
frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권220)
quam lasciva, quam festiva!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:5)
quam lascivus, quam amasius!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 3:2)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.13)
Illa placet, quamvis inculto venerit ore Nec nitidum tarda compserit arte caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 88)

SEARCH

MENU NAVIGATION