라틴어 문장 검색

Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
"privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare sagina, et tua servatum consume in saecula rhombum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV27)
tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI69)
prodita laxabant portarum claustra tyrannis exulibus iuvenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII104)
Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 48:1)
quum mox caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 2:1)
Quippe cum intra octavum decimum annum tenerum et obnoxium et opportunum iniuriae iuvenem videret, se plenae ex commilitio Caesaris dignitatis, lacerare furtis hereditatem, ipsum insectari probris, cunctis artibus cooptationem Iuliae gentis inhibere, denique ad opprimendum iuvenem palam arma moliri, et iam parato exercitu in Cisalpina Gallia resistentem motibus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 2:1)
Tunc Parthus arcus inhibuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 7:1)
Ausus ille agere conventum, et in Catthos edixerat, quasi violentiam barbarorum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:2)
glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:3)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
quae ut corpus infundat, omnes eius aperit et laxat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:2)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)

SEARCH

MENU NAVIGATION