라틴어 문장 검색

Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장387)
Cibis non utendum nisi extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장113)
ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장8)
tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P. II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장9)
Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장16)
Atque his quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce vinum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장31)
Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장5)
tum alenda cibis lenibus et iis, qui non facile corrumpuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장29)
Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장40)
Cibus esse debet lenis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장43)
Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장8)
Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장15)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장54)
liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장119)
Vino leni uti nihil prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장120)

SEARCH

MENU NAVIGATION