라틴어 문장 검색

Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Item sive capitis, sive pectoris os, sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 5:5)
quia, si leviter imprimitur, parum proficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:6)
et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:2)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)
ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:2)
Proprie tamen quaedam de costa dicenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:1)
tactu tamen is locus leviter indolescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:6)
At si tota costa perfracta est, casus asperior est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 4:3)
Ergo, si vires patiuntur, ab eo brachio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 5:1)
quam iuncti leviter sese discrimine confert umbra supercilii!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:168)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
nam simul humano geminas de corpore palmas utraque perfossis emisit belua costis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:85)
nec quae comitatur honores, ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:129)

SEARCH

MENU NAVIGATION