라틴어 문장 검색

Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장11)
Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장13)
si quid integrum est, leviter super intestina deduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장16)
Inpositis his, leviter deligari venter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장28)
isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus est, a superiore tantum circumdatus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장15)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장25)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장31)
dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장37)
igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장126)
At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장19)
A mediisque naribus aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장22)
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장24)
Narium duo foramina ossa medio discernuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장26)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장29)
quia si leviter inprimitur, parum proficit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION