라틴어 문장 검색

Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:15)
vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:20)
Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique . . . credere se et vota sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:2)
Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:13)
Lex armata sedet circum fera limina nuptae:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:4)
Quidnam futurum est, si crearit liberos?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.6)
Nupta haec tribuno militum honores petituro, et suam et mariti dignitatem centurionis amore maculaverat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 4:2)
Nam femina splendide nata, nupta praetorio viro, exheredata ab octogenario patre intra undecim dies quam illi novercam amore captus induxerat, quadruplici iudicio bona paterna repetebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 2:2)
missum ad ordinandum statum liberarum civitatum, id est ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui ius a natura datum virtute meritis amicitia, foedere denique et religione tenuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 2:2)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
sic coeunt sacro nupta deusque toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:396)
lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti, inque vicem credant res sibi semper agi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:115)
vix hoc nupta tenere potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 39:5)
venit in Aesonios altera nupta sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 7:5)
nupta virum timeat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 128:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION