라틴어 문장 검색

certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 2:3)
Compluribus cognominibus adsumptis - nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur - cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 1:2)
'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 2:3)
Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:2)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
post uxoris excessum Caenidem, Antoniae libertam et a manu, dilectam quondam sibi reuocauit in contubernium habuitque etiam imperator paene iustae uxoris loco.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 3장 1:5)
Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam horta baturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 14:2)
"Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:21)
Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 10:2)
brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 23:2)
Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 30:1)
"Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:15)
Persica est gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter omnes barbaros eminens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 27:2)
Hoc viso, iterum manifestum esse potest quod hec libertas sive principium hoc totius nostre libertatis est maximum donum humane nature a Deo collatum—sicut in Paradiso Comedie iam dixi—quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur ut dii. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:17)
Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION