라틴어 문장 검색

terrarum dominos evehit ad deos hunc, si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus, illum, si proprio condidit horreo quidquid de Libycis verritur areis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 13)
Te maris et terrae numeroque carentis harenae mensorem cohibent, Archyta, pulveris exigui prope litus parva Matinum munera nec quicquam tibi prodest aerias temptasse domos animoque rotundum percurrisse polum morituro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 281)
deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1010)
nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:2)
Quis autem negaverit haec aeria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:3)
Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
Strymonius altas Aquilo contorquet nives Libycusque harenas Auster ac Syrtes agit;
(세네카, 아가멤논 10:26)
Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam.
(세네카, 행복론, Liber IV 127:1)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
consumit enim quidquid in nobis mite placidum- que est et aeria concitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 58:2)
fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:6)
Idmonem, quamvis bene fata nosset, condidit serpens Libycis harenis;
(세네카, 메데아 10:30)
Praedicta postquam fata et infandum genus deprendit ac se scelere convictum Oedipus damnavit ipse, regiam infestus petens invisa propero tecta penetravit gradu qualis per arva Libycus insanit leo, fulvam minaci fronte concutiens iubam;
(세네카, 오이디푸스 12:1)
dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
(세네카, Thyestes 300:1)
non quicquid Libycis terit
(세네카, Thyestes 365:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION