라틴어 문장 검색

decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:4)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:5)
cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 6:2)
Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:2)
utrumque hostiarum genus in carmine suo Virgilius ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:3)
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:2)
Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:1)
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:3)
In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:1)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)
Ambarvalis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:2)
hinc enim videlicet et nomen hostiae acquisitum est, ab ambiendis arvis;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:5)
Terque novas circum felix eat hostia fruges
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION