라틴어 문장 검색

non illis omnibus arma, Nec clypei currusve sonant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:3)
Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 6:1)
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:2)
omne sonabat Arbustum fremitu silvai frondosai.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:7)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat Succinctus trabea.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:3)
Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fit lituo et trabea succinctus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:4)
quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:5)
nec video qualiter lituo possit succinctus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:6)
Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:4)
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homeri versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:1)
Λίγξε βιὸς, necesse est ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:2)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:4)
scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:2)
Constitit ut capto iussus deponere miles Signa fore, stridor lituum clangorque tubarum Non pia concinuit cum rauco classica cornu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:49)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION