라틴어 문장 검색

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)
Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장2)
si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장4)
Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장6)
Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장47)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장36)
Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장5)
Nam magna pars eius auaritia aut temeritate ducum attrita est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장86)
Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장14)
Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 7:2)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:5)
Interim temeritas est damnare, quod nescias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:4)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION