라틴어 문장 검색

sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 153:1)
quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 403:2)
namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum , continent et continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:3)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
In huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:2)
Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:4)
Nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc versatur in lubrico.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:2)
obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 16:3)
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 10:1)
non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:4)
tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:4)
Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:3)
Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:4)
Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:4)
Debilem facito manu, debilem pede coxo, Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION