라틴어 문장 검색

Sed quia mobilibus facilis turbatur arenis, Nusquam luctando stabilis manet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:35)
Non segnis albo pallet otio caupo, Nec perdit oleum lubricus palaestrita, Sed tendit avidis rete subdolum turdis Tremulave captum linea trahit piscem Aut inpeditam cassibus refert dammam;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII10)
Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis Et madet adsiduo lubricus imbre lapis, In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat, Decidit hiberno praegravis unda gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII1)
Invia Sarmaticis domini lorica sagittis Et Martis Getico tergore fida magis, Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus Texuit innumeri lubricus unguis apri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, II1)
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo Et rapiant celeres vela negata Noti, Securos pueri neglecta perambulat artus, Et nocet artifici ventus et unda nihil.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII3)
Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVI9)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Illic Orphea protinus videbis Udi vertice lubricum theatri Mirantisque feras avemque regis, Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX3)
arrectis avribus translatio a mutis animalibus, quibus aures mobiles sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1521)
nam cum cetera elementa mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2249)
nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6072)
vibrantibus mobilibus, quia nullum animal tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2113)
et est speciosa translatio, quotiens rei mobilis ad inmobilem, vel e contra transfertur officium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3004)
lubrica terga lubricum dicitur et quod labitur, dum tenetur, ut piscis, serpens;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4741)
et locus in quo labimur, ut et sese opposuit Salio per lubrica surgens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4742)

SEARCH

MENU NAVIGATION