라틴어 문장 검색

etiamne luctibus et doloribus non satiatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장11)
detraheret potius senatui quem perornavisset infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid viso Thrasea reo decreturi patres fuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장6)
scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 6:4)
et in luctu bellum inter remedia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 1:3)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장1)
eadem Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu victoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae avidus atque omne belli decus sibi retinens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장11)
sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus crederetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장3)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
Alfenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장11)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
Cerialis metu infamiae, si licentia saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장9)
et paucos post dies, quamquam periculum captivitatis evasisset, infamiam non vitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장13)
neque aliud Civilis amicitia partum quam vulnera fugas luctus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION