라틴어 문장 검색

"hic nostrae deflevit fata columbae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam47)
"tu Pelusiaci scelus Canopi deflebis pius et Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulcrum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam20)
quae culpa, quis error quem luimus tantus ?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum6)
"quam vultu confessus adis, ubi conscia magni signa tori tonitrus agis et mea fulmina torques, facta luant Thebae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권89)
"una dies similis fato specieque malorum aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권70)
"illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos prolapsum fontes specula temerare profana heu dominum insani nihil agnovere Molossi, deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit in subitos regina lacus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권73)
vigor inde animis et mortis honorae dulce sacrum, gaudent natorum fata parentes hortanturque mori, deflent iamque omnis ephebum turba, coronato contenta est funere mater, frena tenent duplexque inserto missile nodo, exserti ingentes umeros, chlamys horrida pendet, et cono Ledaeus apex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권99)
"qui laeto fodit ense patrem, qui semet in ortus vertit et indignae regerit sua pignora matri, et nunc ille deos Furiarurnque atra fatigat concilia et nostros rogat haec in proelia manes, quodsi adeo placui deflenda in tempora vates."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권283)
"hunc te noctesque diesque deflebam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권242)
"cur autem ego sanguine fraudes et periura luam regalis crimina noxae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권255)
Iamdudum terris coetuque offensa deorum aversa caeli Pietas in parte sedebat, non habitu, quo nota prius, non ore sereno, sed vittis exuta comam, fraternaque bella, ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater, deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes vociferans, seseque polis et luce relicta descensuram Erebo et Stygios iam malle penates,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권240)
pars currus deflent viduisque loquuntur, hoc solum quia restat, equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권9)
post aspera visu, ac deflenda tamen, digno plangore Nealce Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx heu vacuos positura rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권57)
Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere temtas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:3)
Cum uero non amor ortandi subolis, sed uoluntas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod defleant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION