라틴어 문장 검색

ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장15)
reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur aut flumina scalpantur, ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae scotia dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장35)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)
his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장29)
cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장30)
supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장15)
cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION