라틴어 문장 검색

nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장25)
nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장5)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)
his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장29)
cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장30)
cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION