라틴어 문장 검색

aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad nsum, sed ad ostentationem luxus conparata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 3:2)
Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quaesitum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 11:1)
Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 5:2)
Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset, aditum se monstraturum esse promittens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 5:2)
Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 21:1)
"Omnium victores omnium inopes sumus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:23)
itaque inops consilii desiluit ex tribunali claudique regiam iussit omnibus praeter adsuetos adire prohibitis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 11:2)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
Regio deserta et aquarum inops excipit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 9:3)
insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse - singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 13:2)
Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:8)
Grave plerisque esse conpererat et, quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 11:2)
"Luxu omni fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:4)
Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii - quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat - triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 9:1)
liquerit ac nullis inopem vallaverit armis, ipse procul nunc tuta tenens;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 735:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION